BALNEIS edendi mos (in)

BALNEIS edendi mos (in)
in BALNEIS edendi mos
apud delicatiores in usu olim. Ael. Lampfrid. in Commodo, c. 11. Lavabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. Hinc in Balneis frequentes Libarii, Botularii, Crustularii et omnes popinarum Institores, ut scribit Seneca Ep. 56. Postea vero coepêre et viri graves in balneis cenare. Spartian. in
Antonino Geta, c. 6. Utriusque ordinis viri et in balneo cenantes et in publico, percutiebantur. Ubi tamen forte Auctor scripserat, Et in balneo et cenantes. Casaubon. ad loc. Balneorum contra usu militibus interdictum penitus apud Romanos. Hinc Polyaenus l. 8. c. 16. §. 2. de Scipione, corruptam disciplinam in exercitu suo corrigente: Α᾿ργυροῦν δὲ, inquit, ἔκπωμα νὴ ἔχειν καὶ λουεςθαι μηδένα, argenteum poculum non habere, nec quemquam lavare voluit. De Antonino Caracalla, qui gregarii militis more modôque vitam agebat, Dionis Epitome, Καὶ γὰρ συνεβάδιζε τοῖς ςτρατιώταις καὶ συνετρεχε, μὴ λουτρῷ χρώμενος, μὴ την ἐςθῆτα ἀλλάςςων, ἀλλὰ καὶ πᾶν ἔργον συνεργαζομενος, καὶ πᾶσαν τροφην` την` αὐτην` ενείνοις αἱρούμενος. Namque et incedebat cum militibus, et cum iis cursitabat, non balneô usus, non vestes mutans, sed omne opus cum ipis exercens, et omnem cibum cum iisdem communem habens. Secus qui fecisset, λειποτάκτης, i. e. desertor, habebatur. Chrysostomus in 1. ad Tim. Quare Alexander Severus, in sua Invectiva in milites seditiosos, apud Ael. Lamprid. c. 53. Milites, queritur, Romani, vestri socii, mei contubernales; et commilitones, amant, potant, lavant, Graecorum more, etc. Nempe uti porticus, ita et Balnea, inter delinimenta vitiorum, merito censet gravis auctor Tacitus in Vita Agricolae. c. 21. Vide Casaubon. ad Spartian. in Adriano, et Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Seu. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”